- ITALICI
- ITALICIapud Spartian, in Hadr. Post hac Hispanias petit ---- delectumque ioculariter, ut verba ipsa penit Marius Maximus, detrectantibus Italicis, cateris vebementissime, prudenter et caute consuluit: Itali sunt aut Italis orti, qui Hispanica oppida inhabitabaut. Nam ersi solum mutârant, tamen et primi, qui eo venerant et nati natorum, de vetere patria Italici nominabantur. Ab his diversi Italicenses, opp. Hisp. Italica dicti, cives, Casub. ad Spartian At Italici Populi, unum erat ex triplici hominum genere, quibus Imperium Rom. olimconstabat; erant illi, Civess Italicipopuli et Provinciales, qui alio atque alio iure utebantur. Unde Suet. postquam docuistet, quae circa iura civitatis nova instituerat Imp. Aug. subiicit de iis, quae circa Iura Italorum populorum sanxit idem. c. 46. Ad hunc modum urbe urbanisque rebus administratis, Italiam duodetriginta coloniarum numere deductarum ab se frequentavit: operibusque ac vectigalibus publicis plurifariam instruxit etc. qua de re vide plura apud Casaub. ab h. l. Italiota vero apud Hesych. βαςὰ, ὑποδηματα, Ι᾿ταλιῶται; non sunt Latini vel Romani, ut voluêre Eruditi nonnulli; sed proprie dicti Graeci, qui cam partem Italiae, quae maior Graecia nuncupata est, incolebant: multum enim distat inter Italum Ι᾿ταλὸν et Italiotam, Ι᾿ταλιώτην. Horum ealceamenta βαςὰ vocat Hesych. quae vox non Graecobarbar, sed pura est, a βάω, βάζω, βάσκω; pro βαθρὸν: unde Latini quoque bastum suum mutuârunt, sed aliâ notione. Salmas. as Lamprid. in Heliegab. Eorundem erant Italieae mensae, luxu infames, de quibus Plato Ep. 7. et ex eo Cic. Tuse. l. 5. c. 35. et peculiare genus Philosophiae, Italicum dictum, de quo paulo ante. Uti autem ab Italis Italiotas, sic a Siculis Siciliotas, a Phthiis Phthiotas discriminamus, Bernegger, ad Iustin. l. 20. c. 1.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.